monumenta.ch > Augustinus > 26
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 2, XXV <<<     >>> XXVII

Caput XXVI SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Quae cum ita sint, cum palam aperteque turpitudines crudelitatibus mixtae, opprobria numinum et crimina, sive prodita sive conficta, ipsis exposcentibus et nisi fieret irascentibus etiam certis et statutis sollemnitatibus consecrata illis et dicata claruerint atque ad omnium oculos, ut imitanda proponerentur, spectanda processerint: quid est, quod idem ipsi daemones, qui se huiusce modi voluptatibus inmundos esse spiritus confitentur, qui suis flagitiis et facinoribus, sive indicatis sive simulatis, eorumque sibi celebratione petita ab inpudentibus, extorta a pudentibus auctores se vitae scelestae inmundaeque testantur, perhibentur tamen in adytis suis secretisque penetralibus dare quaedam bona praecepta de moribus quibusdam velut electis sacratis suis?
2 Quod si ita est, hoc ipso callidior advertenda est et convincenda malitia spirituum noxiorum. Tanta enim vis est probitatis et castitatis, ut omnis vel paene omnis eius laude moveatur humana natura, nec usque adeo sit turpitudine vitiosa, ut totum sensum honestatis amiserit.
3 Proinde malignitas daemonum, nisi alicubi se, quem ad modum scriptum in nostris litteris novimus, "transfiguret in angelos lucis", non implet negotium deceptionis. Foris itaque populis celeberrimo strepitu impietas impura circumsonat, et intus paucis castitas simulata vix sonat; praebentur propatula pudendis et secreta laudandis; decus latet et dedecus patet; quod malum geritur omnes convocat spectatores, quod bonum dicitur vix aliquos invenit auditores, tamquam honesta erubescenda sint et inhonesta glorianda.
4 Sed ubi hoc nisi in daemonum templis? ubi nisi in fallaciae diversoriis? Illud enim fit, ut honestiores, qui pauci sunt, capiantur; hoc autem, ne plures, qui sunt turpissimi, corrigantur. Ubi et quando sacrati Caelestis audiebant castitatis praecepta, nescimus; ante ipsum tamen delubrum, ubi simulacrum illud locatum conspiciebamus, universi undique confluentes et ubi quisque poterat stantes ludos qui agebantur intentissime spectabamus, intuentes alternante conspectu hinc meretriciam pompam, illinc virginem deam; illam suppliciter adorari, ante illam turpia celebrari; non ibi pudibundos mimos, nullam verecundiorem scaenicam vidimus; cuncta obscenitatis implebantur officia.
5 Sciebatur virginali numini quid placeret, et exhibebatur quod de templo domum matrona doctior reportaret. Nonnullae pudentiores avertebant faciem ab impuris motibus scaenicorum et artem flagitii furtiva intentione discebant. Hominibus namque verecundabantur, ne auderent impudicos gestus ore libero cernere; sed multo minus audebant sacra eius, quam venerabantur, casto corde damnare.
6 Hoc tamen palam discendum praebebatur in templo, ad quod perpetrandum saltem secretum quaerebatur in domo, mirante nimium, si ullus ibi erat, pudore mortalium, quod humana flagitia non libere homines committerent, quae apud deos etiam religiose discerent iratos habituri, nisi etiam exhibere curarent.
7 Quis enim alius spiritus occulto instinctu nequissimas agitans mentes et instat faciendis adulteriis et pascitur factis, nisi qui etiam sacris talibus oblectatur, constituens in templis simulacra daemonum, amans in ludis simulacra vitiorum, susurrans in occulto verba iustitiae ad decipiendos etiam paucos bonos, frequentans in aperto invitamenta nequitiae ad possidendos innumerabiles malos?